- TARAXIPPUS
- I.TARAXIPPUSDeus cultus ab Eleis, cuius ara erat, in stadiodromo, ad ipsum aggeris exitum, figurâ rotundâ: Ad eam Deus hic colebatur, quem Taraxippum, ab incutiendo equis pavore, nuncupabant. Solebant enim, iniectô terrore, circa aram hanc equi tam vehementer consternari, ut incertum unde coortâ trepidatione, saepe illaesis curribus affligerentur aurigae. Quo igitur aequô et propitiô uterentur Taraxippô, ad eam aram aurigae vota nuncupabant. Ita Pau sanias in Eliac. poster. Ibi nempe sepultus creditur quidam Ischenus gigas, qui ad famem sedandam Oraculi iussu immolatus est. Lycophron v. 42.Κρόνου παῤ αἱπὺν ὄχθον, ἔνθα γηγενοῦςΙ῞ππων ταρακτής ἐςιν Ι᾿χένου τάφος.Saturni ad celsum, clivum, ubi terrigenaeEquorum perturbator est Ischeni tumulus.Ubi Scholiastes, Taraxippum eum vocari ait, ob causam dictam. Alii Myrtili patrem aut filium hôc nomine indigitati malunt. Etiam quidam Myrtilum ipsum, cui Pelops cenotaphium ibi erexerit, ut a se perempto parentater. Nonnulli ab Oenomao hos terrores equis immislos volunt. Quidam denique Pelopem allerunt aliquid, ab Amphione acceptum, eo in loco defodisle, cuius arcanâ vi cum Oenomai equi conterriti eslent, ali quoque equi postmodum eôdem modô consternarentur. Atque haec de Taraxippo, in Ludis Olympicis. Alius fuit in Isthmo, ut itidem indigitatum, Glaucus scil. Sisyphi filius, in funebribus ludis, quos patri fecerat Acastus, ab equabus discerptus. Etiam in Nemea, pro Heroe Taraxippo rutilum fuit sax um in ipso curriculi flexu, cuius fulgeore equi non aliter concitabantur, quam si obiectis ignibus trepidatio fuislet orta, eôdem Pausaniâ reste. Quod tamen Apollini ipsi trbuit Statius, Theb. l. 6. Ita nempe Diis imputabant miseri, quae vel propriâ, vel equorum imperitiâ, sibi acciderant. Plerumque enim naturâ equi tales, nec nisi curâ ad ferendum fulgorem aut bellicos strepitus, assuefiunt. Itaque moris olim erat equos κωδωνίζειν, tintinnabuli sonô explorare, an intrepidi esle didicerint, uti pluribus docet Sam. Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 8.II.TARAXIPPUSvit quidam in Isthmo ab equis interemptus. Cael. Rhodig. l. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.